- ASKEM-KALESI seu CASTRUM ASKEM
- ASKEM-KALESI, seu CASTRUM ASKEMurbs est Asiae in ruinis, cum portu, Miletô diei et dimidii itinere distans; quam Halicarnassum, priscorum Cariae Regum sedem, esse, sunt qui contendant, magnâ marmorum et monumentorum antiquorum, quae illic hodieque reperire est, copiâ nixi: Iac. Sponius vero Iasi vel Iassi reliquias has esse conicit, ex Inscriptionibus, quae ibi offendit. Theatri ex marmore rudera ibidem supersunt, a Zopatte quodam Epicratis filio in honorem Bacchi exstructi, ut Inscriptio Graeca prae se ferr. Vide eum Itinerar. Graec. Part. 1. p. 362. ut et in voce Iassus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.